- CANONES Apostolici
- CANONES Apostoliciseu Apostolorum, pars sunt libri octavi Constitutionum, ut aiunt, Apostolicatum, secundum Turrianum, c. 1. pro Canon. Apostol. contra Magdeburg. secundum alios, ab Impostore quodam huic farragini inserti sunt, et duo diversa opera in unum combinata. De auctoritate illorum controversia non levis, cum alii S. Clementi eos adscribant, alii apocryphos faciant, ut habet Car. du Fresne, in Glossar. Ipsis certe Apostolis qui attribuat, nemo adhuc tam perfrictae frontis fuit: ab illis tamen constitutos, et a Clemente exceptos esse, Baronius contendit ad A. C. 102. §. 14. Binius 50. priores pro indubitatis habet, de coeteris dubitat. Graeci non hos solum, sed et posteriores 35. iam ultra mille annos, pro Apostolicis habuerunt, quod patet ex Can. 2. Synod. Trullan. Et ipse Iustinianus Imperat. in Constitut. ad Epiphanium Patriarcham Constantinopol. iis testimonium perhibet luculentum, Novell. 6. unde in Corpus Iuris relati sunt, etc. Sed priores 50. quod attinet, ipse Gelasius Papa, et LXX. cum eo Episcopi, in Synodo Romana cos damnant et in Apocryphorum referunt censum: fateturque Dionysius Exiguus Sp. ad Stephanum, qui fere circa Canonum natales vixit, multos iis non praebuisse consensum facilem. Postea VII. saeculô Isidorus Hispalensis, negat ab Apostolica sede receptos esse, negat a Sanctis Patribus esse probatos, ut alia hanc in rem testimonia, et rationes insuper idem evincentes, omittam. Itaque censent Eruditi, in sine saeculi V. a tenebrione et haeretico quodam Graeco, quinquaginta primos, ex variis Conciliis, moribus et ritibus Ecclesiae esse corrasos, atque, ut auctoritatem sibi nomine suô magnam statim ab initio conciliaret, Apostolicorum ementitô nomine insignitos: Quos cum statim in natalibus Gelasius praedictus opprimere studuisset, uti dictum, accessisle posteriores XXXV. vel ab eodem impostore, vel ab alio quodam, qui istiusmodi nugis fuerit delectatus; exin commendatos a Iustiniano Imperatore et a Iohanne Scholastico in Nomocanonem omnes LXXXV. susceptos, circa A. C. 600. etc. Sed et alios, praeter hosce Apostolicos Canones IX. Antiochenos, idem Turrianus finxit, quos ab Apostolis, in Synodo Antiochena, in antiquitate Ecclesiastica inaudita, nullique Historico fide dignho memoratâ, vult constituisse et sancivisse; non aliô fine, quam ut horum auctoritate Imaginum cultum probet: sed eius sententiam erudite refellit Ioh. Dalaeus in Pseudepigraphis Apostol. l. 3. c. 22. et seqq. de prioribus vero vide prolixe disserentem Gerh. von Mastricht ICtum. Histor. Iuris Ecclesiastici, num. 122. et seqq. ut et aliquid infra, in Constitutiones Apostol.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.